- CORYBANTES
- CORYBANTESCybeles sacerdotes, qui sacrô furore correpti, cymbala pulsabant, capitaque inter saltandum iactantes alios in similem rabiem agebant. Homerus βητάρμονας vocat, Od. θ. v. 250. et 383. Hi primum Idam Phrygiae montem tenuisse dicuntur, postea autem in Cretam navigâsse, et montem quendam incoluisse, quem a nomine relictae sedis etiam Idam appellârunt; ubi et Iovem infantem aluerunt, tympana iugiter pulsantes, ne Saturnus (qui cum Titane fratre convenerat, ut sobolem omnem masculam interficeret) puerum vagientem audiret. Sunt qui Curetas et Coryhantas, et Cabiros, ac Idaeos Dactylos eosdem putent. Diodor. Sic. corybantem scribit Iasonis et Cybeles filium fuisse, ac simul cum Dardano sacra Matris Deûm in Phrygiam detulisse, eosque qui in sacrificia eius Deae incumbere voluerunt, de suo nomine Corybantes appellâsse. Singularis numeri nominativus est Corybas, quô usus est Claudian. de 4. Consulat. Honor. v. 150.Non te progenitum Cybeleîus aere canorôLustravit Corybas. -----Hesych. Κορύβας, Π῾έας ἱερεὐς. Horat. l. 1. Carm. Od. 16. v. 8.----- Non acutaSic geminant Corybantes aera.Virg. l. 3. Aen. v. 111.----- Corybantiaque aera.Hinc κορυβαντιᾷν est insanire, et mente captumesse. Hesych. Κορυβαντιώσης, μαινομεν´ης, ἤ ἐπιθετικῶς δαιμονιζομεν´ης. Strabo, l. 10. sic dictos ait, ἀπὸ τȏυ κορύπτοντας βαίνειν ὀρχηςτικῶς, quia cum saltatione incederent. Ait idem Corybantes vocari τοὺς μανικῶς κινου μεν´ους, furiore se moventes; cum autem non sit ulla corporis motio μανικοτέρα, quam quae ordine naturae inversô capite incedit, putat Palmerius ab eo dictos Κορύβαντας, nam κόρν vox antiqua caput significabat. Ergo ἀπὸ τȏυ ἐπὶ τὸ κόρυ βαίνειν dicti Κορύβαντες. Nic. Lloydius. Vide quoque Ioh. Marshamum, Canone chron. Sec. IX. et X. ubi IdaeosDactylos Iovis in Creta, cum Idaeae matris Corybantibus in Phrygia, comparans utrosque in armis saltâsse, utrosque Curetas dictos esse docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.